Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 26: Versus 7

Accessit.HIER.Diligenter observa, quae de duabus super caput. Siquidem peccatrix, super pedes, et ea quae dicitur non fuisse peccatrix, super caput.Mulier habens.Maria Magdalena soror Lazari modo justa et familiaris, quae quondam peccatrix venit et pedes lacrymis lavit, nunc caput et pedes unxit, pedes nunc, ut Joannes dicit.Unguenti pretiosi.Marcus: nardi spicati, id est, de spicis et foliis confecti, quod pretiosius est. Joannes nardi pistici, id est, fidelis, non adulterati aliis herbis: Graece, fides Latine.Mystice.Haec devotio Mariae fidem significat Ecclesiae, quae dum deitatem Christi praedicat, caput ungit: dum humanitatem, pedes. De hoc unguento in domo Simonis leprosi in Bethania dicunt, et Matthaeus et Marcus et Joannes. Lucas vero aliud dicit simile huic factum ante in domo alterius Simonis pharisaei non leprosi, neque in Bethania, sed de eadem muliere quae tunc accessit peccatrix.
(* Traductions européennes)